Baruch
de Spinoza
Tractatus de Intellectus
Emendatione
(1661/1677)
Tractatus de intellectus emendatione, et de
via qua optime in veram rerum cognitionem dirigitur
I. De bonis quae homines plerumque appetunt.
1. Postquam me experientia docuit, omnia, quae in communi vita
frequenter occurrunt, vana et futilia esse ; cum viderem omnia, a
quibus et quae timebam, nihil neque boni neque mali in se habere, nisi
quatenus ab iis animus movebatur ; constitui tandem inquirere, an
aliquid daretur, quod verum bonum et sui communicabile esset, et a quo
solo reiectis ceteris omnibus animus afficeretur ; imo an aliquid
daretur, quo invento et acquisito continua ac summa in aeternum fruerer
laetitia.
2. Dico me tandem constituisse. Primo enim intuitu inconsultum
videbatur, propter rem tunc incertam certam amittere velle. Videbam
nimirum commoda, quae ex honore ac divitiis acquiruntur, et quod ab iis
quaerendis cogebar abstinere, si seriam rei alii novae operam dare
vellem, et si forte summa felicitas in iis esset sita, perspiciebam me
ea debere carere ; si vero in iis non esset sita eisque tantum darem
operam, tum etiam summa carerem felicitate.
3. Volvebam igitur animo, an forte esset possibile ad novum institutum,
aut saltem ad ipsius certitudinem pervenire, licet ordo et commune
vitae meae institutum non mutaretur, quod saepe frustra tentavi. Nam
quae plerumque in vita occurrunt, et apud homines, ut ex eorum operibus
colligere licet, tamquam summum bonum aestimantur, ad haec tria
rediguntur : divitias scilicet, honorem atque libidinem. His tribus
adeo distrahitur mens, ut minime possit de alio aliquo bono cogitare.
4. Nam quod ad libidinem attinet, ea adeo suspenditur animus, ac si in
aliquo bono quiesceret ; quo maxime impeditur, ne de alio cogitet. Sed
post illius fruitionem summa sequitur tristitia, quae si non suspendit
mentem, tamen perturbat et hebetat. Honores ac divitias prosequendo non
parum etiam distrahitur mens, praesertim ubi hae non nisi propter se
quaeruntur [1], quia tum supponuntur summum esse bonum.
5. Honore vero multo adhuc magis mens distrahitur ; supponitur enim
semper bonum esse per se et tamquam finis ultimus, ad quem omnia
diriguntur. Deinde in his non datur, sicut in libidine, poenitentia,
sed quo plus utriusque possidetur, eo magis augetur laetitia, et
consequenter magis ac magis incitamur ad utrumque augendum ; si autem
spe in aliquo casu frustremur, tum summa oritur tristitia. Est denique
honor magno impedimento eo, quod, ut ipsum assequamur, vita necessario
ad captum hominum est dirigenda, fugiendo scilicet quod vulgo fugiunt,
et quaerendo quod vulgo quaerunt homines.
6. Cum itaque viderem, haec omnia adeo obstare, quominus operam novo
alicui instituto darem, imo adeo esse opposita, ut ab uno aut altero
necessario esset abstinendum, cogebar inquirere, quid mihi esset
utilius ; nempe, ut dixi, videbar bonum certum pro incerto amittere
velle. Sed postquam aliquantulum huic rei incubueram, inveni primo, si
hisce omissis ad novum institutum accingerer, me bonum sua natura
incertum, ut clare ex dictis possumus colligere, omissurum pro incerto,
non quidem sua natura (fixum enim bonum quaerebam), sed tantum quoad
ipsius consecutionem.
7. Assidua autem meditatione eo perveni, ut viderem, quod tum, modo
possem penitus deliberare, mala certa pro bono certo omitterem. Videbam
enim me in summo versari periculo, et me cogi, remedium, quamvis
incertum, summis viribus quaerere ; veluti aeger letali morbo laborans,
qui ubi mortem certam praevidet, ni adhibeatur remedium, illud ipsum,
quamvis incertum, summis viribus cogitur quaerere ; nempe in eo tota
eius spes est sita ; illa autem omnia, quae vulgus sequitur, non tantum
nullum conferunt remedium ad nostrum esse conservandum, sed etiam id
impediunt, et frequenter sunt causa interitus eorum, qui ea possident,
et semper causa interitus eorum, qui ab iis possidentur [2].
8. Permulta enim exstant exempla eorum, qui persecutionem ad necem
usque passi sunt propter ipsorum divitias, et etiam eorum, qui, ut opes
compararent, tot periculis sese exposuerunt, ut tandem vita poenam
luerent suae stultitiae. Neque eorum pauciora sunt exempla, qui, ut
honorem assequerentur aut defenderent, miserrime passi sunt.
Innumeranda denique exstant exempla eorum, qui prae nimia libidine
mortem sibi acceleraverunt.
9. Videbantur porro ex eo haec orta esse mala, quod tota felicitas aut
infelicitas in hoc solo sita est ; videlicet in qualitate obiecti, cui
adhaeremus amore. Nam propter illud, quod non amatur, nunquam orientur
lites, nulla erit tristitia, si pereat, nulla invidia, si ab alio
possideatur, nullus timor, nullum odium, et, ut verbo dicam, nullae
commotiones animi ; quae quidem omnia contingunt in amore eorum, quae
perire possunt, uti haec omnia, de quibus modo locuti sumus.
10. Sed amor erga rem aeternam et infinitam sola laetitia pascit
animum, ipsaque omnis tristitiae est expers ; quod valde est
desiderandum totisque viribus quaerendum. Verum non absque ratione usus
sum his verbis : modo possem serio deliberare. Nam quamvis haec mente
adeo clare perciperem, non poteram tamen ideo omnem avaritiam,
libidinem, atque gloriam deponere.
II. De bono vero et summo.
11. Hoc unum videbam, quod, quamdiu mens circa has cogitationes
versabatur, tamdiu illa aversabatur, et serio de novo cogitabat
instituto ; quod magno mihi fuit solatio. Nam videbam illa mala non
esse talis conditionis, ut remediis nollent cedere. Et quamvis in
initio haec intervalla essent rara et per admodum exiguum temporis
spatium durarent, postquam tamen verum bonum magis ac magis mihi
innotuit, intervalla ista frequentiora et longiora fuerunt ; praesertim
postquam vidi nummorum acquisitionem aut libidinem et gloriam tamdiu
obesse, quamdiu propter se, et non tamquam media ad alia quaeruntur. Si
vero tamquam media quaeruntur, modum tunc habebunt, et minime oberunt,
sed contra ad finem, propter quem quaeruntur, multum conducent, ut suo
loco ostendemus.
12. Hic tantum breviter dicam, quid per verum bonum intelligam, et
simul quid sit summum bonum. Quod ut recte intelligatur, notandum est,
quod bonum et malum non nisi respective dicantur ; adeo ut una,
eademque res possit dici bona et mala secundum diversos respectus,
eodem modo ac perfectum, et imperfectum. Nihil enim in sua natura
spectatum perfectum dicetur vel imperfectum ; praesertim postquam
noverimus, omnia, quae fiunt, secundum aeternum ordinem et secundum
certas naturae leges fieri.
13. Cum autem humana imbecillitas illum ordinem cogitatione sua non
assequatur, et interim homo concipiat naturam aliquam humanam sua multo
firmiorem, et simul nihil obstare videat, quominus talem naturam
acquirat, incitatur ad media quaerendum, quae ipsum ad talem ducant
perfectionem : et omne illud, quod potest esse medium, ut eo perveniat,
vocatur verum bonum. Summum autem bonum est eo pervenire, ut ille cum
aliis individuis, si fieri potest, tali natura fruatur. Quaenam autem
illa sit natura, ostendemus suo loco, nimirum esse cognitionem unionis,
quam mens cum tota natura habet [3].
14. Hic est itaque finis, ad quem tendo, talem scilicet naturam
acquirere, et ut multi mecum eam acquirant conari, hoc est, de mea
felicitate etiam est operam dare, ut alii multi idem atque ego
intelligant, ut eorum intellectus et cupiditas prorsus cum meo
intellectu et cupiditate conveniant ; utque hoc fiat, necesse est
tantum de natura intelligere, quantum sufficit ad talem naturam
acquirendam [4] ; deinde formare talem societatem, qualis est
desideranda, ut quamplurimi quam facillime, et secure eo perveniant.
15. Porro danda est opera morali philosophiae, ut et doctrinae de
puerorum educatione ; et quia valetudo non parvum est medium ad hunc
finem assequendum, concinnanda est integra medicina ; et quia arte
multa, quae difficilia sunt, facilia redduntur, multumque temporis et
commoditatis in vita ea lucrari possumus, ideo mechanica nullo modo est
contemnenda.
16. Sed ante omnia excogitandus est modus medendi intellectus,
ipsumque, quantum initio licet, expurgandi, ut feliciter res absque
errore, et quam optime intelligat. Unde quisque iam poterit videre, me
omnes scientias ad unum finem [5] et scopum velle dirigere, scilicet ut
ad summam humanam, quam diximus, perfectionem perveniatur ; et sic omne
illud, quod in scientiis nihil ad finem nostrum nos promovet, tamquam
inutile erit reiiciendum, hoc est, ut uno verbo dicam, omnes nostrae
operationes simul et cogitationes ad hunc sunt dirigendae finem.
III. Quaedam vivendi regulae.
17. Sed quia, dum curamus eum consequi, et operam damus, ut intellectum
in rectam viam redigamus, necesse est vivere, propterea ante omnia
cogimur quasdam vivendi regulas, tanquam bonas, supponere, has scilicet.
I. Ad captum vulgi loqui, et illa omnia operari, quae nihil impedimenti
adferunt, quominus nostrum scopum attingamus. Nam non parum emolumenti
ab eo possumus acquirere, modo ipsius captui, quantum fieri potest,
concedamus ; adde, quod tali modo amicas praebebunt aures ad veritatem
audiendam.
II. Deliciis in tantum frui, in quantum ad tuendam valetudinem sufficit.
III. Denique tantum nummorum, aut cuiuscumque alterius rei quaerere,
quantum sufficit ad vitam, et valetudinem sustentandam, et ad mores
civitatis, qui nostrum scopum non oppugnant, imitandos.
IV. De diversis percipiendi modis.
18. Hisce sic positis, ad primum, quod ante omnia faciendum est, me
accingam, ad emendandum scilicet intellectum, eumque aptum reddendum ad
res tali modo intelligendas, quo opus est, ut nostrum finem assequamur.
Quod ut fiat, exigit ordo, quem naturaliter habemus, ut hic resumam
omnes modos percipiendi, quos hucusque habui ad aliquid indubie
affirmandum vel negandum, quo omnium optimum eligam, et simul meas
vires et naturam, quam perficere cupio, noscere incipiam.
19. Si accurate attendo, possunt omnes ad quatuor potissimum reduci.
I. Est perceptio, quam ex auditu aut ex aliquo signo, quod vocant ad
placitum, habemus.
II. Est perceptio, quam habemus ab experientia vaga, hoc est, ab
experientia, quae non determinatur ab intellectu, sed tantum ita
dicitur, quia casu sic occurrit, et nullum aliud habemus experimentum,
quod hoc oppugnat, et ideo tanquam inconcussum apud nos manet.
III. Est perceptio, ubi essentia rei ex alia re concluditur, sed non
adaequate ; quod fit, cum vel ab aliquo effectu causam colligimus, vel
cum concluditur ab aliquo universali, quod semper aliqua proprietas
concomitatur [6].
IV. Denique perceptio est, ubi res percipitur per solam suam essentiam,
vel per cognitionem suae proximae causae.
20. Quae omnia exemplis illustrabo. Ex auditu tantum scio meum natalem
diem, et quod tales parentes habui, et similia ; de quibus nunquam
dubitavi. Per experientiam vagam scio me moriturum ; hoc enim ideo
affirmo, quia vidi alios mei similes obiisse mortem, quamvis neque
omnes per idem temporis spatium vixerint, neque ex eodem morbo
obierint. Deinde per experientiam vagam etiam scio, quod oleum sit
aptum alimentum ad nutriendam flammam, quodque aqua ad eam extinguendam
apta sit ; scio etiam, quod canis sit animal latrans, et homo animal
rationale, et sic fere omnia novi, quae ad usum vitae faciunt.
21. Ex alia vero re hoc modo concludimus : postquam clare percipimus,
nos tale corpus sentire et nullum aliud, inde, inquam, clare
concludimus animam unitam esse corpori, quae unio est causa talis
sensationis [7] ; sed quaenam sit illa sensatio et unio, non absolute
inde possumus intelligere [8]. Vel postquam novi naturam visus, et
simul, eum habere talem proprietatem, ut unam eandemque rem ad magnam
distantiam minorem videamus, quam si eam cominus intueamur ; inde
concludimus solem maiorem esse, quam apparet, et alia his similia.
22. Per solam denique rei essentiam res percipitur, quando ex eo, quod
aliquid novi, scio, quid hoc sit aliquid nosse, vel ex eo, quod novi
essentiam animae, scio eam corpori esse unitam. Eadem cognitione
novimus duo et tria esse quinque, et si dentur duae lineae uni tertiae
parallelae, eas etiam inter sese parallelas etc. Ea tamen, quae
hucusque tali cognitione potui intelligere, perpauca fuerunt.
23. Ut autem haec omnia melius intelligantur, unico tantum utar
exemplo, hoc scilicet. Dantur tres numeri ; quaerit quis quartum, qui
sit ad tertium, ut secundus ad primum. Dicunt hic passim mercatores, se
scire, quid sit agendum, ut quartus inveniatur, quia nempe eam
operationem nondum oblivioni tradiderunt, quam nudam sine
demonstratione a suis magistris audiverunt. Alii vero ab experientia
simplicium faciunt axioma universale, scilicet ubi quartus numerus per
se patet, ut in his 2, 4, 3, 6, ubi experiuntur, quod ducto secundo in
tertium, et producto deinde per primum diviso fiat quotiens 6 ; et cum
vident eundem numerum produci, quem sine hac operatione noverant esse
proportionalem, inde concludunt operationem esse bonam ad quartum
numerum proportionalem semper inveniendum.
24. Sed mathematici vi demonstrationis prop. 19. lib. 7. element.
Euclidis sciunt, quales numeri inter se sint proportionales, scilicet
ex natura proportionis eiusque proprietate, quod nempe numerus, qui fit
ex primo et quarto aequalis sit numero, qui fit ex secundo et tertio.
Attamen adaequatam proportionalitatem datorum numerorum non vident ; et
si videant, non vident eam vi illius propositionis, sed intuitive,
nullam operationem facientes.
V. De optimo modo percipiendi.
25. Ut autem ex his optimus eligatur modus percipiendi, requiritur, ut
breviter enumeremus, quae sint necessaria media, ut nostrum finem
assequamur ; haec scilicet :
I. Nostram naturam, quam cupimus perficere, exacte nosse, et simul
tantum de rerum natura, quantum sit necesse.
II. Ut inde rerum differentias, convenientias et oppugnantias recte
colligamus.
III. Ut recte concipiatur, quid possint pati, quid non.
IV. Ut hoc conferatur cum natura et potentia hominis. Et ex istis
facile apparebit summa, ad quam homo potest pervenire, perfectio.
26. His sic consideratis videamus, quis modus percipiendi nobis sit
eligendus.
Quod ad primum attinet, per se patet, quod ex auditu, praeterquam quod
sit res admodum incerta, nullam percipiamus essentiam rei, sicuti ex
nostro exemplo apparet ; et cum singularis existentia alicuius rei non
noscatur nisi cognita essentia (uti postea videbitur), hinc clare
concludimus omnem certitudinem, quam ex auditu habemus, a scientiis
esse secludendam. Nam a simplici auditu, ubi non praecessit proprius
intellectus, nunquam quis poterit affici.
27. Quoad secundum ; nullus etiam dicendus est, quod habeat ideam
illius proportionis, quam quaerit [9]. Praeterquam quod sit res admodum
incerta et sine fine, nihil tamen unquam tali modo quis in rebus
naturalibus percipiet praeter accidentia, quae nunquam clare
intelliguntur, nisi praecognitis essentiis. Unde etiam et ille
secludendus est.
28. De tertio autem aliquo modo dicendum, quod habeamus ideam rei,
deinde quod etiam absque periculo erroris concludamus ; sed tamen per
se non erit medium, ut nostram perfectionem acquiramus.
29. Solus quartus modus comprehendit essentiam rei adaequatam, et
absque erroris periculo ; ideoque maxime erit usurpandus. Quomodo ergo
sit adhibendus, ut res incognitae tali cognitione a nobis
intelligantur, simulque ut hoc quam compendiose fiat, curabimus
explicare.
VI. De intellectus instrumentis, ideis veris.
30. Postquam novimus, quaenam cognitio nobis sit necessaria, tradenda
est via et methodus, qua res, quae sunt cognoscendae, tali cognitione
cognoscamus. Quod ut fiat, venit prius considerandum, quod hic non
dabitur inquisitio in infinitum ; scilicet ut inveniatur optima
methodus verum investigandi, non opus est alia methodo, ut methodus
veri investigandi investigetur ; et ut secunda methodus investigetur,
non opus est alia tertia, et sic in infinitum. Tali enim modo nunquam
ad veri cognitionem, imo ad nullam cognitionem perveniretur. Hoc vero
eodem modo se habet, ac se habent instrumenta corporea, ubi eodem modo
liceret argumentari. Nam ut ferrum cudatur, malleo opus est, et ut
malleus habeatur, eum fieri necessum est ; ad quod alio malleo,
aliisque instrumentis opus est, quae etiam ut habeantur, aliis opus
erit instrumentis, et sic in infinitum ; et hoc modo frustra aliquis
probare conaretur, homines nullam habere potestatem ferrum cudendi.
31. Sed quemadmodum homines initio innatis instrumentis quaedam
facillima, quamvis laboriose et imperfecte, facere quiverunt, iisque
confectis alia difficiliora minori labore, et perfectius confecerunt,
et sic gradatim ab operibus simplicissimis ad instrumenta, et ab
instrumentis ad alia opera, et instrumenta pergendo eo pervenerunt, ut
tot et tam difficilia parvo labore perficiant, sic etiam intellectus vi
sua nativa [10] facit sibi instrumenta intellectualia, quibus alias
vires acquirit ad alia opera [11] intellectualia, et ex iis operibus
alia instrumenta seu potestatem ulterius investigandi ; et sic gradatim
pergit, donec sapientiae culmen attingat.
32. Quod autem intellectus ita sese habeat, facile erit videre, modo
intelligatur, quid sit methodus verum investigandi, et quaenam sint
illa innata instrumenta, quibus tantum eget ad alia ex iis instrumenta
conficienda, ut ulterius procedat. Ad quod ostendendum sic procedo [12].
33. Idea vera (habemus enim ideam veram) est diversum quid a suo
ideato. Nam aliud est circulus, aliud idea circuli ; idea enim circuli
non est aliquid, habens peripheriam et centrum, uti circulus, nec idea
corporis est ipsum corpus. Et cum sit quid diversum a suo ideato, erit
etiam per se aliquid intelligibile, hoc est, idea quoad suam essentiam
formalem potest esse obiectum alterius essentiae obiectivae, et rursus
haec altera essentia obiectiva erit etiam in se spectata quid reale et
intelligibile, et sic indefinite.
34. Petrus ex. gr. est quid reale ; vera autem idea Petri est essentia
Petri obiectiva, et in se quid reale, et omnino diversum ab ipso Petro.
Cum itaque idea Petri sit quid reale habens suam essentiam peculiarem,
erit etiam quid intelligibile, id est, obiectum alterius ideae, quae
idea habebit in se obiective omne id, quod idea Petri habet formaliter,
et rursus idea, quae est ideae Petri, habet iterum suam essentiam, quae
etiam potest esse obiectum alterius ideae, et sic indefinite. Quod
quisque potest experiri, dum videt se scire, quid sit Petrus, et etiam
scire se scire, et rursus scit se scire, quod scit etc. Unde constat,
quod, ut intelligatur essentia Petri, non sit necesse, ipsam ideam
Petri intelligere, et multo minus ideam ideae Petri ; quod idem est, ac
si dicerem, non esse opus, ut sciam, quod sciam me scire, et multo
minus esse opus scire, quod sciam me scire ; non magis, quam ad
intelligendam essentiam trianguli opus sit essentiam circuli
intelligere [13]. Sed contrarium datur in his ideis. Nam ut sciam me
scire, necessario debeo prius scire.
35. Hinc patet, quod certitudo nihil sit praeter ipsam essentiam
obiectivam ; id est, modus, quo sentimus essentiam formalem, est ipsa
certitudo. Unde iterum patet, quod ad certitudinem veritatis nullo alio
signo sit opus, quam veram habere ideam ; nam, uti ostendimus, non opus
est, ut sciam, quod sciam me scire. Ex quibus rursum patet, neminem
posse scire, quid sit summa certitudo, nisi qui habet adaequatam ideam
aut essentiam obiectivam alicuius rei ; nimirum, quia idem est
certitudo et essentia obiectiva.
VII. De recta methodo cognoscendi.
36. Cum itaque veritas nullo egeat signo, sed sufficiat habere
essentias rerum obiectivas, aut, quod idem est, ideas, ut omne tollatur
dubium ; hinc sequitur, quod vera non est methodus signum veritatis
quaerere post acquisitionem idearum, sed quod vera methodus est via, ut
ipsa veritas, aut essentiae obiectivae rerum aut ideae (omnia illa idem
significant) debito ordine quaerantur [14].
37. Rursus methodus necessario debet loqui de ratiocinatione aut de
intellectione ; id est, methodus non est ipsum ratiocinari ad
intelligendum causas rerum, et multo minus est το intelligere causas
rerum ; sed est intelligere, quid sit vera idea, eam a ceteris
perceptionibus distinguendo eiusque naturam investigando, ut inde
nostram intelligendi potentiam noscamus, et mentem ita cohibeamus, ut
ad illam normam omnia intelligat, quae sunt intelligenda, tradendo
tamquam auxilia certas regulas, et etiam faciendo, ne mens inutilibus
defatigetur.
38. Unde colligitur, methodum nihil aliud esse, nisi cognitionem
reflexivam aut ideam ideae ; et quia non datur idea ideae, nisi prius
detur idea, ergo methodus non dabitur, nisi prius detur idea. Unde illa
bona erit methodus, quae ostendit, quomodo mens dirigenda sit ad datae
verae ideae normam. Porro cum ratio, quae est inter duas ideas, sit
eadem cum ratione, quae est inter essentias formales idearum illarum,
inde sequitur, quod cognitio reflexiva, quae est ideae entis
perfectissimi, praestantior erit cognitione reflexiva ceterarum idearum
; hoc est, perfectissima ea erit methodus, quae ad datae ideae entis
perfectissimi normam ostendit, quomodo mens sit dirigenda.
39. Ex his facile intelligitur, quomodo mens plura intelligendo alia
simul acquirat instrumenta, quibus facilius pergat intelligere. Nam, ut
ex dictis licet colligere, debet ante omnia in nobis existere vera idea
tamquam innatum instrumentum, qua intellecta intelligatur simul
differentia, quae est inter talem perceptionem, et ceteras omnes. Qua
in re consistit una methodi pars. Et cum per se clarum sit, mentem eo
melius se intelligere, quo plura de natura intelligit, inde constat,
hanc methodi partem eo perfectiorem fore, quo mens plura intelligit, et
tum fore perfectissimam, cum mens ad cognitionem entis perfectissimi
attendit sive reflectit.
40. Deinde, quo plura mens novit, eo melius et suas vires et ordinem
naturae intelligit : quo autem melius suas vires intelligit, eo
facilius potest se ipsam dirigere et regulas sibi proponere ; et quo
melius ordinem naturae intelligit, eo facilius potest se ab inutilibus
cohibere ; in quibus tota consistit methodus, uti diximus.
41. Adde quod idea eodem modo se habet obiective, ac ipsius ideatum se
habet realiter. Si ergo daretur aliquid in natura, nihil commercii
habens cum aliis rebus, eius etiam si daretur essentia obiectiva, quae
convenire omnino deberet cum formali, nihil etiam commercii haberet cum
aliis ideis [15], id est, nihil de ipsa poterimus concludere ; et
contra, quae habent commercium cum aliis rebus, uti sunt omnia quae in
natura existunt, intelligentur et ipsorum etiam essentiae obiectivae
idem habebunt commercium, id est, aliae ideae ex eis deducentur, quae
iterum habebunt commercium cum aliis, et sic instrumenta ad procedendum
ulterius crescent. Quod conabamur demonstrare.
42. Porro ex hoc ultimo, quod diximus, scilicet quod idea omnino cum
sua essentia formali debeat convenire, patet iterum quod, ut mens
nostra omnino referat naturae exemplar, debeat omnes suas ideas
producere ab ea, quae refert originem et fontem totius naturae, ut ipsa
etiam sit fons ceterarum idearum.
43. Hic forte aliquis mirabitur, quod nos, ubi diximus, bonam methodum
eam esse, quae ostendit, quomodo mens sit dirigenda ad datae verae
ideae normam, hoc ratiocinando probemus ; id quod ostendere videtur,
hoc per se non esse notum ; atque adeo quaeri potest, utrum nos bene
ratiocinemur. Si bene ratiocinamur, debemus incipere a data idea, et
cum incipere a data idea egeat demonstratione, deberemus iterum nostrum
ratiocinium probare, et tum iterum illud alterum, et sic in infinitum.
44. Sed ad hoc respondeo : quod si quis fato quodam sic processisset
naturam investigando, scilicet ad datae verae ideae normam alias
acquirendo ideas debito ordine, nunquam de sua veritate dubitasset
[16], eo quod veritas, uti ostendimus, se ipsam patefacit, et etiam
sponte omnia ipsi affluxissent. Sed quia hoc nunquam aut raro
contingit, ideo coactus fui illa sic ponere, ut illud, quod non
possumus fato, praemeditato tamen consilio acquiramus, et simul ut
appareret, ad probandam veritatem et bonum ratiocinium nullis nos egere
instrumentis, nisi ipsa veritate et bono ratiocinio. Nam bonum
ratiocinium bene ratiocinando comprobavi, et adhuc probare conor.
45. Adde, quod etiam hoc modo homines assuefiant meditationibus suis
internis. Ratio autem, cur in naturae inquisitione raro contingat, ut
debito ordine ea investigetur, est propter praeiudicia, quorum causas
postea in nostra philosophia explicabimus ; deinde quia opus est magna
et accurata distinctione, sicut postea ostendemus (id quod valde est
laboriosum) ; denique propter statum rerum humanarum, qui, ut iam
ostensum est, prorsus est mutabilis. Sunt adhuc aliae rationes, quas
non inquirimus.
46. Si quis forte quaerat, cur ipse statim ante omnia veritates naturae
isto ordine ostenderim (nam veritas se ipsam patefacit), ei respondeo
simulque moneo, ne propter paradoxa, quae forte passim occurrent, ea
velit tamquam falsa reiicere, sed prius dignetur ordinem considerare,
quo ea probemus, et tum certus evadet, nos verum assequutos fuisse. Et
haec fuit causa, cur haec praemiserim.
47. Si postea forte quis scepticus et de ipsa prima veritate et de
omnibus, quas ad normam primae deducemus, dubius adhuc maneret, ille
profecto aut contra conscientiam loquetur, aut nos fatebimur, dari
homines penitus etiam animo obcaecatos a nativitate aut a
praeiudiciorum causa, id est, aliquo externo casu. Nam neque se ipsos
sentiunt. Si aliquid affirmant,vel dubitant, nesciunt se dubitare aut
affirmare ; dicunt se nihil scire, et hoc ipsum, quod nihil sciunt,
dicunt se ignorare ; neque hoc absolute dicunt ; nam metuunt fateri, se
existere, quamdiu nihil sciunt, adeo ut tandem debeant obmutescere, ne
forte aliquid supponant, quod veritatem redoleat.
48. Denique cum ipsis non est loquendum de scientiis ; nam quod ad
vitae et societatis usum attinet, necessitas eos coegit, ut supponerent
se esse, et ut suum utile quaererent, et iureiurando multa affirmarent
et negarent. Nam, si aliquid ipsis probetur, nesciunt, an probet aut
deficiat argumentatio. Si negant, concedunt aut opponunt, nesciunt se
negare, concedere aut opponere ; adeoque habendi sunt tanquam automata,
quae mente omnino carent.
49. Resumamus iam nostrum propositum. Habuimus hucusque primo finem, ad
quem omnes nostras cogitationes dirigere studemus. Cognovimus secundo,
quaenam sit optima perceptio, cuius ope ad nostram perfectionem
pervenire possimus. Cognovimus tertio, quaenam sit prima via, cui mens
insistere debeat, ut bene incipiat ; quae est, ut ad normam datae
cuiuscumque verae ideae pergat certis legibus inquirere. Quod ut recte
fiat, haec debet methodus praestare : primo veram ideam a ceteris
omnibus perceptionibus distinguere, et mentem a ceteris perceptionibus
cohibere ; secundo tradere regulas, ut res incognitae ad talem normam
percipiantur ; tertio ordinem constituere, ne inutilibus defatigemur.
Postquam hanc methodum novimus, vidimus quarto hanc methodum
perfectissimam futuram, ubi habuerimus ideam entis perfectissimi. Unde
initio illud erit maxime observandum, ut quanto ocius ad cognitionem
talis entis perveniamus.
VIII. Methodi pars prima. De idea ficta.
50. Incipiamus itaque a prima parte methodi, quae est, uti diximus,
distinguere et separare ideam veram a ceteris perceptionibus, et
cohibere mentem, ne falsas, fictas et dubias cum veris confundat. Quod
utcumque fuse hic explicare animus est, ut lectores detineam in
cogitatione rei adeo necessariae, et etiam quia multi sunt, qui vel de
veris dubitant ex eo, quod non attenderunt ad distinctionem, quae est
inter veram perceptionem et alias omnes ; adeo ut sint veluti homines,
qui cum vigilarent, non dubitabant se vigilare ; sed postquam semel in
somniis, ut saepe fit, putarunt se certo vigilare, quod postea falsum
esse reperiebant, etiam de suis vigiliis dubitarunt ; quod contingit,
quia nunquam distinxerunt inter somnum et vigiliam.
51. Interim moneo, me hic essentiam uniuscuiusque perceptionis, eamque
per proximam suam causam non explicaturum, quia hoc ad philosophiam
pertinet ; sed tantum traditurum id, quod methodus postulat, id est,
circa quae perceptio ficta, falsa et dubia versetur, et quomodo ab
unaquaque liberabimur. Sit itaque prima inquisitio circa ideam fictam.
52. Cum omnis perceptio sit vel rei tamquam existentis consideratae,
vel solius essentiae, et frequentiores fictiones contingant circa res
tamquam existentes consideratas, ideo prius de hac loquar ; scilicet
ubi sola existentia fingitur, et res, quae in tali actu fingitur,
intelligitur sive supponitur intelligi. Ex. gr. fingo Petrum, quem novi
ire domum, eum me invisere, et similia [17]. Hic quaero, circa quae
talis idea versetur ? Video eam tantum versari circa possibilia, non
vero circa necessaria, neque circa impossibilia.
53. Rem impossibilem voco, cuius natura in existendo implicat
contradictionem, ut ea existat ; necessariam, cuius natura implicat
contradictionem, ut ea non existat ; possibilem, cuius quidem
existentia ipsa sua natura non implicat contradictionem, ut existat aut
non existat, sed cuius existentiae necessitas aut impossibilitas pendet
a causis nobis ignotis, quamdiu ipsius existentiam fingimus ; ideoque
si ipsius necessitas aut impossibilitas, quae a causis externis pendet,
nobis esset nota, nihil etiam de ea potuissemus fingere.
54. Unde sequitur, si detur aliquis Deus aut omniscium quid, nihil
prorsus eum posse fingere. Nam quod ad nos attinet, postquam novi me
existere, non possum fingere me existere aut non existere [18] ; nec
etiam possum fingere elephantem, qui transeat per acus foramen ; nec
possum, postquam naturam Dei novi, fingere eum existentem aut non
existentem [19]. Idem intelligendum est de chimaera, cuius natura
existere implicat. Ex quibus patet id, quod dixi, scilicet quod fictio,
de qua hic loquimur, non contingit circa aeternas veritates [20].
55. Sed antequam ulterius pergam, hic obiter notandum est, quod illa
differentia, quae est inter essentiam unius rei et essentiam alterius,
ea ipsa sit inter actualitatem aut existentiam eiusdem rei, et inter
actualitatem aut existentiam alterius rei ; adeo ut si existentiam ex.
gr. Adami tantum per generalem existentiam concipere velimus, idem
futurum sit, ac si ad concipiendam ipsius essentiam, ad naturam entis
attendamus, ut tandem definiamus, Adamum esse ens. Itaque quo
existentia generalius concipitur, eo etiam confusius concipitur
faciliusque unicuique rei potest affingi ; e contra, ubi particularius
concipitur, clarius tum intelligitur, et difficilius alicui, nisi rei
ipsi, ubi non attendimus ad naturae ordinem, affingitur. Quod notatu
dignum est.
56. Veniunt iam hic ea consideranda, quae vulgo dicuntur fingi, quamvis
clare intelligamus, rem ita sese non habere, uti eam fingimus. Ex. gr.
quamvis sciam terram esse rotundam, nihil tamen vetat, quominus alicui
dicam terram medium globum esse et tamquam medium pomum auriacum in
scutella, aut solem circum terram moveri, et similia. Ad haec si
attendamus, nihil videbimus, quod non cohaereat cum iam dictis, modo
prius advertamus, nos aliquando potuisse errare, et iam errorum
nostrorum esse conscios ; deinde quod possumus fingere, aut ad minimum
putare, alios homines in eodem esse errore, aut in eum, ut nos antehac,
posse incidere. Hoc, inquam, fingere possumus, quamdiu nullam videmus
impossibilitatem nullamque necessitatem. Quando itaque alicui dico,
terram non esse rotundam etc., nihil aliud ago, quam in memoriam revoco
errorem, quem forte habui aut in quem labi potui, et postea fingo aut
puto eum, cui hoc dico, adhuc esse aut posse labi in eundem errorem.
Quod, ut dixi, fingo, quamdiu nullam video impossibilitatem nullamque
necessitatem ; hanc vero si intellexissem, nihil prorsus fingere
potuissem, et tantum dicendum fuisset, me aliquid operatum esse.
57. Superest iam, ut ea etiam notemus, quae in quaestionibus
supponuntur ; id quod passim etiam contingit circa impossibilia. Ex.
gr. cum dicimus : supponamus hanc candelam ardentem iam non ardere, aut
supponamus eam ardere in aliquo spatio imaginario, sive ubi nulla
dantur corpora. Quorum similia passim supponuntur, quamvis hoc ultimum
clare intelligatur impossibile esse. Sed quando hoc fit, nil prorsus
fingitur. Nam primo nihil aliud egi, quam quod in memoriam revocavi
[21] aliam candelam non ardentem (aut hanc eandem concepi sine flamma),
et quod cogito de ea candela, id ipsum de hac intelligo, quamdiu ad
flammam non attendo. In secundo nihil aliud fit, quam abstrahere
cogitationes a corporibus circumiacentibus, ut mens se convertat ad
solam candelae in se sola spectatae contemplationem ; ut postea
concludat candelam nullam habere causam ad sui ipsius destructionem,
adeo ut si nulla essent corpora circumiacentia, candela haec ac etiam
flamma manerent immutabiles, aut similia. Nulla igitur datur hic
fictio, sed verae ac merae assertiones [22].
58. Transeamus iam ad fictiones, quae versantur circa essentias solas,
vel cum aliqua actualitate sive existentia simul. Circa quas hoc maxime
venit considerandum, quod, quo mens minus intelligit, et tamen plura
percipit, eo maiorem habeat potentiam fingendi, et quo plura
intelligit, eo magis illa potentia diminuatur. Eodem ex. gr. modo, quo
supra vidimus, nos non posse fingere, quamdiu cogitamus, nos cogitare
et non cogitare, sic etiam, postquam novimus naturam corporis, non
possumus fingere muscam infinitam ; sive postquam novimus naturam
animae [23], non possumus fingere eam esse quadratam, quamvis omnia
verbis possimus effari. Sed, uti diximus, quominus homines norunt
naturam, eo facilius multa possunt fingere ; veluti, arbores loqui,
homines in momento mutari in lapides, in fontes, apparere in speculis
spectra, nihil fieri aliquid, etiam deos in bestias et homines mutari,
ac infinita eius generis alia.
59. Aliquis forte putabit, quod fictio fictionem terminat, sed non
intellectio ; hoc est, postquam finxi aliquid, et quadam libertate
volui assentiri, id sic in rerum natura existere, hoc efficit, ut
postea non possimus id alio modo cogitare. Ex. gr. postquam finxi (ut
cum iis loquar) naturam corporis talem, mihique ex mea libertate
persuadere volui, eam sic realiter existere, non amplius licet muscam
v. g. infinitam fingere ; et postquam finxi essentiam animae, eam
quadrare non possum etc.
60. Sed hoc examinandum. Primo vel negant vel concedunt nos aliquid
posse intelligere. Si concedunt, necessario id ipsum, quod de fictione
dicunt, etiam de intellectione dicendum erit. Si vero hoc negant,
videamus nos, qui scimus, nos aliquid scire, quid dicant. Hoc scilicet
dicunt, animam posse sentire et multis modis percipere non se ipsam,
neque res quae existunt, sed tantum ea, quae nec in se, nec ullibi
sunt, hoc est, animam posse sola sua vi creare sensationes aut ideas,
quae non sunt rerum ; adeo ut ex parte eam tamquam Deum considerent.
Porro dicunt, nos aut animam nostram talem habere libertatem, ut
nosmet, aut se, imo suam ipsam libertatem cogat. Nam postquam ea
aliquid finxit, et assensum ei praebuit, non potest id alio modo
cogitare aut fingere, et etiam ea fictione cogitur, ut etiam alia tali
modo cogitentur, ut prima fictio non oppugnetur ; sicut hic etiam
coguntur absurda, quae hic recenseo, admittere propter suam fictionem ;
ad quae explodenda non defatigabimur ullis demonstrationibus [24].
61. Sed eos in suis deliriis linquendo, curabimus, ut ex verbis, quae
cum ipsis fecimus, aliquid veri ad nostram rem hauriamus, nempe hoc.
Mens cum ad rem fictam et sua natura falsam attendit, ut eam pensitet
et ntelligat, bonoque ordine ex ea deducat quae sunt deducenda, facile
falsitatem patefaciet ; et si res ficta sua natura sit vera, cum mens
ad eam attendit, ut eam intelligat, et ex ea bono ordine incipit
deducere, quae inde sequuntur, feliciter perget sine ulla
interruptione, sicut vidimus, quod ex falsa fictione modo allata statim
ad ostendendam eius absurditatem et alias inde deductas praebuit se
intellectus.
62. Nullo ergo modo timendum erit, nos aliquid fingere, si modo clare
et distincte rem percipiamus. Nam si forte dicamus, homines in momento
mutari in bestias, id valde generaliter dicitur, adeo ut nullus detur
conceptus, id est, idea sive cohaerentia subiecti et praedicati in
mente ; si enim daretur, simul videret medium et causas, quo et cur
tale quid factum sit. Deinde nec ad naturam subiecti et praedicati
attenditur.
63. Porro, modo prima idea non sit ficta et ex ea ceterae omnes ideae
deducantur, paulatim praecipitantia fingendi evanescet. Deinde cum idea
ficta non possit esse clara et distincta, sed solummodo confusa, et
omnis confusio inde procedat, quod mens rem integram aut ex multis
compositam tantum ex parte noscat, et notum ab ignoto non distinguat ;
praeterea quod ad multa, quae continentur in unaquaque re, simul
attendat sine ulla distinctione ; inde sequitur primo, quod si idea sit
alicuius rei simplicissimae, ea non nisi clara et distincta poterit
esse. Nam res illa non ex parte, sed tota aut nihil eius innotescere
debebit.
64. Sequitur secundo, quod si res, quae componitur ex multis, in partes
omnes simplicissimas cogitatione dividatur, et ad unamquamque seorsim
attendatur, omnis tum confusio evanescet. Sequitur tertio, quod fictio
non possit esse simplex, sed quod fiat ex compositione diversarum
idearum confusarum, quae sunt diversarum rerum atque actionum in natura
existentium, vel melius ex attentione simul sine assensu ad tales
diversas ideas [25]. Nam si esset simplex, esset clara et distincta, et
per consequens vera. Si ex compositione idearum distinctarum, esset
etiam earum compositio clara et distincta, ac proinde vera. Ex. gr.
postquam novimus naturam circuli ac etiam naturam quadrati, iam non
possumus ea duo componere, et circulum facere quadratum, aut animam
quadratam, et similia.
65. Concludamus iterum breviter, et videamus, quomodo fictio nullo modo
sit timenda, ut ea cum veris ideis confundatur. Nam quoad primam, de
qua prius locuti sumus, ubi scilicet res clare concipitur, vidimus,
quod si ea res, quae clare concipitur, et etiam ipsius existentia sit
per se aeterna veritas, nihil circa talem rem poterimus fingere ; sed
si existentia rei conceptae non sit aeterna veritas, tantum est
curandum, ut existentia rei cum eius essentia conferatur, et simul ad
ordinem naturae attendatur. Quoad secundam fictionem, quam diximus esse
simul attentionem sine assensu ad diversas ideas confusas, quae sunt
diversarum rerum atque actionum in natura existentium, vidimus etiam
rem simplicissimam non posse fingi, sed intelligi, et etiam rem
compositam, modo ad partes simplicissimas, ex quibus componitur,
attendamus ; imo nec ex ipsis ullas actiones, quae verae non sunt, nos
posse fingere. Nam simul cogemur contemplari, quomodo et cur tale quid
fiat.
IX. De idea falsa.
66. His sic intellectis, transeamus iam ad inquisitionem ideae falsae,
ut videamus, circa quae versetur, et quomodo nobis possimus cavere, ne
in falsas perceptiones incidamus. Quod utrumque non erit nobis iam
difficile post inquisitionem ideae fictae. Nam inter ipsas nulla alia
datur differentia, nisi quod haec supponat assensum, hoc est (uti iam
notavimus) quod nullae offeruntur causae, dum repraesentamina ipsi
offeruntur, quibus, sicut fingens, possit colligere, ea non oriri a
rebus extra se, et quod fere nihil aliud sit, quam oculis apertis, sive
dum vigilamus, somniare. Versatur itaque idea falsa, vel (ut melius
loquar) refertur ad existentiam rei, cuius essentia cognoscitur, sive
circa essentiam eodem modo ac idea ficta.
67. Quae ad existentiam refertur, emendatur eodem modo ac fictio. Nam
si natura rei notae supponat existentiam necessariam, impossibile est,
ut circa existentiam illius rei fallamur ; sed si existentia rei non
sit aeterna veritas, uti est eius essentia, sed quod necessitas aut
impossibilitas existendi pendeat a causis externis, tum cape omnia
eodem modo, quo diximus, cum de fictione sermo esset ; nam eodem modo
emendatur.
68. Quod attinet ad alteram, quae ad essentias refertur, vel etiam ad
actiones, tales perceptiones necessario semper sunt confusae,
compositae ex diversis confusis perceptionibus rerum in natura
existentium, ut cum hominibus persuadetur, in silvis, in imaginibus, in
brutis et ceteris adesse numina ; dari corpora, ex quorum sola
compositione fiat intellectus ; cadavera ratiocinari, ambulare, loqui ;
Deum decipi, et similia. Sed ideae, quae sunt clarae et distinctae,
nunquam possunt esse falsae : Nam ideae rerum, quae clare et distincte
concipiuntur, sunt vel simplicissimae, vel compositae ex ideis
simplicissimis, id est, a simplicissimis ideis deductae. Quod vero idea
simplicissima non queat esse falsa, poterit unusquisque videre, modo
sciat, quid sit verum sive intellectus, et simul quid falsum.
69. Nam quod id spectat, quod formam veri constituit, certum est,
cogitationem veram a falsa non tantum per denominationem extrinsecam,
sed maxime per intrinsecam distingui. Nam si quis faber ordine concepit
fabricam aliquam, quamvis talis fabrica nunquam exstiterit, nec etiam
unquam exstitura sit, eius nihilominus cogitatio vera est, et cogitatio
eadem est, sive fabrica existat, sive minus ; et contra si aliquis
dicit, Petrum ex. gr. existere, nec tamen scit, Petrum existere, illa
cogitatio respectu illius falsa est, vel si mavis, non est vera ;
quamvis Petrus revera existat. Nec haec enunciatio, Petrus existit,
vera est, nisi respectu illius, qui certo scit, Petrum existere.
70. Unde sequitur in ideis dari aliquid reale, per quod verae a falsis
distinguuntur ; quod quidem iam investigandum erit, ut optimam
veritatis normam habeamus (ex data enim verae ideae norma nos nostras
cogitationes debere determinare diximus, methodumque cognitionem esse
reflexivam), et proprietates intellectus noscamus ; nec dicendum hanc
differentiam ex eo oriri, quod cogitatio vera est res cognoscere per
primas suas causas, in quo quidem a falsa valde differret, prout eandem
supra explicui. Cogitatio enim vera etiam dicitur, quae essentiam
alicuius principii obiective involvit, quod causam non habet, et per se
et in se cognoscitur.
71. Quare forma verae cogitationis in eadem ipsa cogitatione sine
relatione ad alias debet esse sita ; nec obiectum tamquam causam
agnoscit, sed ab ipsa intellectus potentia, et natura pendere debet.
Nam si supponamus, intellectum ens aliquod novum percepisse, quod
nunquam exstitit, sicut aliqui Dei intellectum concipiunt, antequam res
crearet (quae sane perceptio a nullo obiecto oriri potuit), et ex tali
perceptione alias legitime deduceret, omnes illae cogitationes verae
essent, et a nullo obiecto externo determinatae, sed a sola intellectus
potentia et natura dependerent. Quare id, quod formam verae
cogitationis constituit, in ipsa eadem cogitatione est quaerendum, et
ab intellectus natura deducendum.
72. Hoc igitur ut investigetur, ideam aliquam veram ob oculos ponamus,
cuius obiectum maxime certo scimus a vi nostra cogitandi pendere, nec
obiectum aliquod in natura habere ; in tali enim idea, ut ex iam dictis
patet, facilius id, quod volumus, investigare poterimus. Ex. gr. ad
formandum conceptum globi fingo ad libitum causam, nempe semicirculum
circa centrum rotari, et ex rotatione globum quasi oriri. Haec sane
idea vera est, et quamvis sciamus nullum in natura globum sic unquam
ortum fuisse, est haec tamen vera perceptio et facillimus modus
formandi globi conceptum. Iam notandum hanc perceptionem affirmare
semicirculum rotari, quae affirmatio falsa esset, si non esset iuncta
conceptui globi vel causae talem motum determinantis, sive absolute, si
haec affirmatio nuda esset. Nam tum mens tantum tenderet ad affirmandum
solum semicirculi motum, qui nec in semicirculi conceptu continetur,
nec ex conceptu causae motum determinantis oritur. Quare falsitas in
hoc solo consistit, quod aliquid de aliqua re affirmetur, quod in
ipsius quem formavimus conceptu non continetur ; ut motus vel quies de
semicirculo. Unde sequitur simplices cogitationes non posse non esse
veras, ut simplex semicirculi, motus, quantitatis etc. idea. Quicquid
hae affirmationis continent, earum adaequat conceptum, nec ultra se
extendit. Quare nobis licet ad libitum sine ullo erroris scrupulo ideas
simplices formare.
73. Superest igitur tantum quaerere, qua potentia mens nostra eas
formare possit, et quousque ea potentia se extendat ; hoc enim invento
facile videbimus summam, ad quam possumus pervenire, cognitionem.
Certum enim est, hanc eius potentiam se non extendere in infinitum :
Nam cum aliquid de aliqua re affirmamus, quod in conceptu, quem de ea
formamus, non continetur, id defectum nostrae perceptionis indicat,
sive quod mutilatas quasi et truncatas habemus cogitationes sive ideas.
Motum enim semicirculi falsum esse vidimus, ubi nudus in mente est, eum
ipsum autem verum, si conceptui globi iungatur, vel conceptui alicuius
causae talem motum determinantis. Quod si de natura entis cogitantis
sit, uti prima fronte videtur, cogitationes veras sive adaequatas
formare, certum est, ideas inadaequatas ex eo tantum in nobis oriri,
quod pars sumus alicuius entis cogitantis, cuius quaedam cogitationes
ex toto, quaedam ex parte tantum nostram mentem constituunt.
74. Sed quod adhuc venit considerandum, et quod circa fictionem non
fuit operae pretium notare, et ubi maxima datur deceptio, est, quando
contingit, ut quaedam, quae in imaginatione offeruntur, sint etiam in
intellectu, hoc est, quod clare et distincte concipiantur, quod tum,
quamdiu distinctum a confuso non distinguitur, certitudo, hoc est, idea
vera cum non distinctis commiscetur. Ex. gr. quidam Stoicorum forte
audiverunt nomen animae, et etiam quod sit immortalis, quae tantum
confuse imaginabantur ; imaginabantur etiam, et simul intelligebant
corpora subtilissima cetera omnia penetrare, et a nullis penetrari. Cum
haec omnia simul imaginabantur, concomitante certudine huius axiomatis,
statim certi reddebantur, mentem esse subtilissima illa corpora, et
subtilissima illa corpora non dividi etc.
75. Sed ab hoc etiam liberamur, dum conamur ad normam datae verae ideae
omnes nostras perceptiones examinare cavendo, uti initio diximus, ab
iis, quas ex auditu aut ab experientia vaga habemus. Adde quod talis
deceptio ex eo oritur, quod res nimis abstracte concipiunt ; nam per se
satis clarum est, me illud, quod in suo vero obiecto concipio, alteri
non posse applicare. Oritur denique etiam ex eo, quod prima elementa
totius naturae non intelligunt ; unde sine ordine procedendo, et
naturam cum abstractis, quamvis sint vera axiomata, confundendo, se
ipsos confundunt ordinemque naturae pervertunt. Nobis autem, si quam
minime abstracte procedamus, et a primis elementis, hoc est, a fonte et
origine naturae, quam primum fieri potest, incipiamus, nullo modo talis
deceptio erit metuenda.
76. Quod autem attinet ad cognitionem originis naturae, minime est
timendum, ne eam cum abstractis confundamus. Nam cum aliquid abstracte
concipitur, uti sunt omnia universalia, semper latius comprehenduntur
in intellectu, quam revera in natura existere possunt eorum
particularia. Deinde cum in natura dentur multa, quorum differentia
adeo est exigua, ut fere intellectum effugiat, tum facile (si abstracte
concipiantur) potest contingere, ut confundantur. At cum origo naturae,
ut postea videbimus, nec abstracte sive universaliter concipi possit,
nec latius possit extendi in intellectu, quam revera est, nec ullam
habeat similitudinem cum mutabilibus, nulla circa eius ideam metuenda
est confusio, modo normam veritatis (quam iam ostendimus) habeamus. Est
nimirum hoc ens unicum, infinitum [26], hoc est, est omne esse, et
praeter quod nullum datur esse [27].
X. De idea dubia.
77. Hucusque de idea falsa. Superest, ut de idea dubia inquiramus, hoc
est, ut inquiramus, quaenam sint ea, quae nos possunt in dubium
pertrahere, et simul quomodo dubitatio tollatur. Loquor de vera
dubitatione in mente, et non de ea, quam passim videmus contingere, ubi
scilicet verbis, quamvis animus non dubitet, dicit quis se dubitare.
Non est enim methodi hoc emendare, sed potius pertinet ad inquisitionem
pertinaciae et eius emendationem.
78. Dubitatio itaque in anima nulla datur per rem ipsam, de qua
dubitatur, hoc est, si tantum unica sit idea in anima, sive ea sit vera
sive falsa, nulla dabitur dubitatio, neque etiam certitudo, sed tantum
talis sensatio. Est enim in se nihil aliud nisi talis sensatio ; sed
dabitur per aliam ideam, quae non adeo clara ac distincta est, ut
possimus ex ea aliquid certi circa rem, de qua dubitatur, concludere,
hoc est, idea, quae nos in dubium coniicit, non est clara et distincta.
Ex. gr. si quis nunquam cogitaverit de sensuum fallacia, sive
experientia sive quomodocumque sit, nunquam dubitabit, an sol maior aut
minor sit, quam apparet. Inde rustici passim mirantur, cum audiunt
solem multo maiorem esse, quam globum terrae. Sed cogitando de fallacia
sensuum oritur dubitatio [28], et si quis post dubitationem
acquisiverit veram cognitionem sensuum, et quomodo per eorum
instrumenta res ad distantiam repraesententur, tum dubitatio iterum
tollitur.
79. Unde sequitur, nos non posse veras ideas in dubium vocare ex eo,
quod forte aliquis Deus deceptor existat, qui vel in maxime certis nos
fallit, nisi quamdiu nullam habemus claram et distinctam Dei ideam, hoc
est, si attendamus ad cognitionem, quam de origine omnium rerum
habemus, et nihil inveniamus, quod nos doceat, eum non esse deceptorem
eadem illa cognitione, qua, cum attendimus ad naturam trianguli,
invenimus eius tres angulos aequales esse duobus rectis. Sed si talem
cognitionem Dei habemus, qualem habemus trianguli, tum omnis dubitatio
tollitur. Et eodem modo, quo possumus pervenire ad talem cognitionem
trianguli, quamvis non certo sciamus, an aliquis summus deceptor nos
fallat, eodem etiam modo possumus pervenire ad talem Dei cognitionem,
quamvis non certo sciamus, an detur quis summus deceptor, et, modo eam
habeamus, sufficiet ad tollendam, uti dixi, omnem dubitationem, quam de
ideis claris et distinctis habere possumus.
80. Porro si quis recte procedat investigando quae prius sunt
investiganda, nulla interrupta concatenatione rerum, et sciat, quomodo
quaestiones sint determinandae, antequam ad earum cognitionem
accingamur, nunquam nisi certissimas ideas, id est, claras et
distinctas habebit. Nam dubitatio nihil aliud est, quam suspensio animi
circa aliquam affirmationem aut negationem, quam affirmaret aut
negaret, nisi occurreret aliquid, quo ignoto cognitio eius rei debet
esse imperfecta. Unde colligitur, quod dubitatio semper oritur ex eo,
quod res absque ordine investigentur.
XI. De memoria et oblivione. Conclusio.
81. Haec sunt, quae promisi tradere in hac prima parte methodi. Sed ut
nihil omittam eorum, quae ad cognitionem intellectus et eius vires
possunt conducere, tradam etiam pauca de memoria et oblivione ; ubi hoc
maxime venit considerandum, quod memoria corroboretur ope intellectus,
et etiam absque ope intellectus. Nam quoad primum, quo res magis est
intelligibilis, eo facilius retinetur, et contra, quo minus, eo
facilius eam obliviscimur. Ex. gr. si tradam alicui copiam verborum
solutorum, ea multo difficilius retinebit, quam si eadem verba in forma
narrationis tradam.
82. Corroboratur etiam absque ope intellectus, scilicet a vi, qua
imaginatio aut sensus, quem vocant communem, afficitur ab aliqua re
singulari corporea. Dico singularem ; imaginatio enim tantum a
singularibus afficitur. Nam si quis legerit ex. gr. unam tantum Fabulam
amatoriam, eam optime retinebit, quamdiu non legerit plures alias eius
generis, quia tum sola viget in imaginatione. Sed si plures sint
eiusdem generis, simul omnes imaginamur, et facile confunduntur. Dico
etiam corpoream ; nam a solis corporibus afficitur imaginatio. Cum
itaque memoria ab intellectu corroboretur, et etiam sine intellectu,
inde concluditur, eam quid diversum esse ab intellectu, et circa
intellectum in se spectatum nullam dari memoriam, neque oblivionem.
83. Quid ergo erit memoria ? Nihil aliud, quam sensatio impressionum
cerebri simul cum cogitatione ad determinatam durationem [29]
sensationis ; quod etiam ostendit reminiscentia. Nam ibi anima cogitat
de illa sensatione ; sed non sub continua duratione ; et sic idea
istius sensationis non est ipsa duratio sensationis, id est, ipsa
memoria. An vero ideae ipsae aliquam patiantur corruptionem, videbimus
in philosophia. Et si hoc alicui valde absurdum videatur, sufficiet ad
nostrum propositum, ut cogitet, quod, quo res est singularior, eo
facilius retineatur, sicut ex exemplo comoediae modo allato patet.
Porro quo res intelligibilior, eo etiam facilius retinetur. Unde maxime
singularem et tantummodo intelligibilem non poterimus non retinere.
84. Sic itaque distinximus inter ideam veram et ceteras perceptiones,
ostendimusque, quod ideae fictae, falsae et ceterae habeant suam
originem ab imaginatione, hoc est, a quibusdam sensationibus fortuitis
(ut sic loquar) atque solutis, quae non oriuntur ab ipsa mentis
potentia, sed a causis externis, prout corpus sive somniando sive
vigilando varios accipit motus. Vel si placet, hic per imaginationem
quicquid velis cape, modo sit quid diversum ab intellectu, et unde
anima habeat rationem patientis. Perinde enim est quicquid capias,
postquam novimus eandem quid vagum esse, et a quo anima patitur, et
simul etiam novimus, quomodo ope intellectus ab eadem liberamur. Quare
etiam nemo miretur, me hic nondum probare, dari corpus et alia
necessaria, et tamen loqui de imaginatione, de corpore et eius
constitutione. Nempe, ut dixi, est perinde quid capiam, postquam novi,
esse quid vagum etc.
85. At ideam veram simplicem esse ostendimus aut ex simplicibus
compositam, et quae ostendit, quomodo et cur aliquid sit aut factum
sit, et quod ipsius effectus obiectivi in anima procedunt ad rationem
formalitatis ipsius obiecti ; id quod idem est, quod veteres dixerunt,
nempe veram scientiam procedere a causa ad effectus ; nisi quod
nunquam, quod sciam, conceperunt, uti nos hic, animam secundum certas
leges agentem et quasi aliquod automatum spirituale.
86. Unde, quantum in initio licuit, acquisivimus notitiam nostri
intellectus, et talem normam verae ideae, ut iam non vereamur, ne vera
cum falsis aut fictis confundamus ; nec etiam mirabimur, cur quaedam
intelligamus, quae nullo modo sub imaginationem cadunt, et alia sint in
imaginatione, quae prorsus oppugnant intellectum ; alia denique cum
intellectu conveniant. Quandoquidem novimus operationes illas, a quibus
imaginationes producuntur, fieri secundum alias leges prorsus diversas
a legibus intellectus, et animam circa imaginationem tantum habere
rationem patientis.
87. Ex quo etiam constat, quam facile ii in magnos errores possunt
delabi, qui non accurate distinxerunt inter imaginationem et
intellectionem. In hos ex. gr. quod extensio debeat esse in loco,
debeat esse finita, cuius partes ab invicem distinguuntur realiter,
quod sit primum et unicum fundamentum omnium rerum, et uno tempore
maius spatium occupet, quam alio, multaque eiusmodi alia, quae omnia
prorsus oppugnant veritatem, ut suo loco ostendemus.
88. Deinde cum verba sint pars imaginationis, hoc est, quod, prout vage
ex aliqua dispositione corporis componuntur in memoria, multos
conceptus fingamus, ideo non dubitandum, quin etiam verba, aeque ac
imaginatio, possint esse causa multorum magnorumque errorum, nisi
magnopere ab ipsis caveamus.
89. Adde quod sint constituta ad libitum et ad captum vulgi, adeo ut
non sint nisi signa rerum, prout sunt in imaginatione, non autem prout
sunt in intellectu ; quod clare patet ex eo, quod omnibus iis, quae
tantum sunt in intellectu, et non in imaginatione, nomina imposuerunt
saepe negativa, uti sunt, incorporeum, infinitum etc. ; et etiam multa,
quae sunt revera affirmativa, negative exprimunt, et contra, uti sunt
increatum, independens, infinitum, immortale etc., quia nimirum horum
contraria multo facilius imaginamur ; ideoque prius primis hominibus
occurrerunt et nomina positiva usurparunt. Multa affirmamus et negamus,
quia natura verborum id affirmare et negare patitur, non vero rerum
natura ; adeoque hac ignorata facile aliquid falsum pro vero sumeremus.
90. Vitamus praeterea aliam magnam causam confusionis, et quae facit,
quominus intellectus ad se reflectat. Nempe cum non distinguimus inter
imaginationem et intellectionem, putamus ea, quae facilius imaginamur,
nobis esse clariora, et id, quod imaginamur, putamus intelligere. Unde
quae sunt postponenda, anteponimus, et sic verus ordo progrediendi
pervertitur, nec aliquid legitime concluditur.
XII. Methodi pars secunda. De duplici perceptione.
91. Porro, ut tandem ad secundam partem huius methodi [30] perveniamus,
proponam primo nostrum scopum in hac methodo, ac deinde media, ut eum
attingamus. Scopus itaque est claras et distinctas habere ideas, tales
videlicet, quae ex pura mente, et non ex fortuitis motibus corporis
factae sint. Deinde omnes ideae ad unam ut redigantur, conabimur eas
tali modo concatenare et ordinare, ut mens nostra, quoad eius fieri
potest, referat obiective formalitatem naturae, quoad totam et quoad
eius partes.
92. Quoad primum, ut iam tradidimus, requiritur ad nostrum ultimum
finem, ut res concipiatur vel per solam suam essentiam vel per proximam
suam causam. Scilicet si res sit in se, sive, ut vulgo dicitur, causa
sui, tum per solam suam essentiam debebit intelligi ; si vero res non
sit in se, sed requirat causam, ut existat, tum per proximam suam
causam debet intelligi. Nam revera cognitio effectus nihil aliud est,
quam perfectiorem causae cognitionem acquirere [31].
93. Unde nunquam nobis licebit, quamdiu de inquisitione rerum agimus,
ex abstractis aliquid concludere, et magnopere cavebimus, ne misceamus
ea, quae tantum sunt in intellectu, cum iis, quae sunt in re. Sed
optima conclusio erit depromenda ab essentia aliqua particulari
affirmativa, sive a vera et legitima definitione. Nam ab axiomatibus
solis universalibus non potest intellectus ad singularia descendere,
quandoquidem axiomata ad infinita se extendunt, nec intellectum magis
ad unum, quam ad aliud singulare contemplandum, determinant.
94. Quare recta inveniendi via est ex data aliqua definitione
cogitationes formare : quod eo felicius et facilius procedet, quo rem
aliquam melius definiverimus. Quare cardo totius huius secundae Methodi
partis in hoc solo versatur, nempe in conditionibus bonae definitionis
cognoscendis, et deinde in modo eas inveniendi. Primo itaque de
conditionibus definitionis agam.
XIII. De conditionibus definitionis.
95. Definitio ut dicatur perfecta, debebit intimam essentiam rei
explicare, et cavere, ne eius loco propria quaedam usurpemus. Ad quod
explicandum, ut alia exempla omittam, ne videar aliorum errores velle
detegere, adferam tantum exemplum alicuius rei abstractae, quae perinde
est, quomodocumque definiatur, circuli scilicet ; quod si definiatur,
esse figuram aliquam, cuius lineae, a centro ad circumferentiam ductae,
sunt aequales, nemo non videt talem definitionem minime explicare
essentiam circuli, sed tantum eius aliquam proprietatem. Et quamvis, ut
dixi, circa figuras et cetera entia rationis hoc parum referat, multum
tamen refert circa entia physica et realia ; nimirum, quia proprietates
rerum non intelliguntur, quamdiu earum essentiae ignorantur ; si autem
has praetermittimus, necessario concatenationem intellectus, quae
naturae concatenationem referre debet, pervertemus, et a nostro scopo
prorsus aberrabimus.
96. Ut itaque hoc vitio liberemur, erunt haec observanda in definitione.
I. Si res sit creata, definitio debebit, uti diximus, comprehendere
causam proximam. Ex. gr. circulus secundum hanc legem sic esset
definiendus : eum esse figuram, quae describitur a linea quacunque,
cuius alia extremitas est fixa, alia mobilis, quae definitio clare
comprehendit causam proximam.
II. Talis requiritur conceptus rei sive definitio, ut omnes
proprietates rei, dum sola, non autem cum aliis coniuncta, spectatur,
ex ea concludi possint, uti in hac definitione circuli videre est. Nam
ex ea clare concluditur omnes lineas a centro ad circumferentiam ductas
aequales esse ; quodque hoc sit necessarium requisitum definitionis,
adeo per se est attendenti manifestum, ut non videatur operae pretium
in ipsius demonstratione morari, nec etiam ostendere ex hoc secundo
requisito omnem definitionem debere esse affirmativam. Loquor de
affirmatione intellectiva, parum curando verbalem, quae propter
verborum penuriam poterit fortasse aliquando negative exprimi, quamvis
affirmative intelligatur.
97. Definitionis vero rei increatae haec sunt requisita.
I. Ut omnem causam secludat, hoc est, obiectum nullo alio praeter suum
esse egeat ad sui explicationem.
II. Ut data eius rei definitione nullus maneat locus quaestioni, an sit.
III. Ut nulla quoad mentem habeat substantiva, quae possint
adiectivari, hoc est, ne per aliqua abstracta explicetur.
IV. Et ultimo (quamvis hoc notare non sit valde necessarium)
requiritur, ut ab eius definitione omnes eius proprietates
concludantur. Quae etiam omnia attendenti accurate fiunt manifesta.
98. Dixi etiam, quod optima conclusio erit depromenda ab essentia
aliqua particulari affirmativa. Quo enim specialior est idea, eo
distinctior, ac proinde clarior est. Unde cognitio particularium quam
maxime nobis quaerenda est.
XIV. De mediis quibus res aeternas cognoscuntur.
99. Quoad ordinem vero, et ut omnes nostrae perceptiones ordinentur, et
uniantur, requiritur, ut, quamprimum fieri potest et ratio postulat,
inquiramus, an detur quoddam ens, et simul quale, quod sit omnium rerum
causa, ut eius essentia obiectiva sit etiam causa omnium nostrarum
idearum, et tum mens nostra, uti diximus, quam maxime referet naturam.
Nam et ipsius essentiam et ordinem et unionem habebit obiective. Unde
possumus videre, apprime nobis esse necessarium, ut semper a rebus
physicis sive ab entibus realibus omnes nostras ideas deducamus,
progrediendo, quoad eius fieri potest, secundum seriem causarum ab uno
ente reali ad aliud ens reale, et ita quidem, ut ad abstracta et
universalia non transeamus, sive ut ab iis aliquid reale non
concludamus, sive ut ea ab aliquo reali non concludantur. Utrumque enim
verum progressum intellectus interrumpit.
100. Sed notandum, me hic per seriem causarum et realium entium non
intelligere seriem rerum singularium mutabilium, sed tantummodo seriem
rerum fixarum aeternarumque. Seriem enim rerum singularium mutabilium
impossibile foret humanae imbecillitati assequi, cum propter earum
omnem numerum superantem multitudinem, tum propter infinitas
circumstantias in una et eadem re, quarum unaquaeque potest esse causa,
ut res existat, aut non existat. Quandoquidem earum existentia nullam
habet connexionem cum earundem essentia, sive (ut iam diximus) non est
aeterna veritas.
101. Verumenimvero neque etiam opus est, ut earum seriem intelligamus ;
siquidem rerum singularium mutabilium essentiae non sunt depromendae ab
earum serie sive ordine existendim, cum hic nihil aliud nobis praebeat
praeter denominationes extrinsecas, relationes, aut ad summum
circumstantias ; quae omnia longe absunt ab intima essentia rerum. Haec
vero tantum est petenda a fixis atque aeternis rebus, et simul a
legibus in iis rebus, tamquam in suis veris codicibus inscriptis,
secundum quas omnia singularia et fiunt et ordinantur ; imo haec
mutabilia singularia adeo intime atque essentialiter (ut sic dicam) ab
iis fixis pendent, ut sine iis nec esse, nec concipi possint. Unde haec
fixa et aeterna, quamvis sint singularia, tamen ob eorum ubique
praesentiam ac latissimam potentiam erunt nobis tamquam universalia
sive genera definitionum rerum singularium mutabilium, et causae
proximae omnium rerum.
102. Sed cum hoc ita sit, non parum difficultatis videtur subesse, ut
ad horum singularium cognitionem pervenire possimus ; nam omnia simul
concipere res est longe supra humani intellectus vires. Ordo autem, ut
unum ante aliud intelligatur, uti diximus, non est petendus ab eorum
existendi serie, neque etiam a rebus aeternis. Ibi enim omnia haec sunt
simul natura. Unde alia auxilia necessario sunt quaerenda praeter illa,
quibus utimur ad res aeternas earumque leges intelligendum ; attamen
non est huius loci ea tradere, neque etiam opus est, nisi postquam
rerum aeternarum earumque infallibilium legum sufficientem
acquisiverimus cognitionem, sensuumque nostrorum natura nobis
innotuerit.
103. Antequam ad rerum singularium cognitionem accingamur, tempus erit,
ut ea auxilia tradamus, quae omnia eo tendent, ut nostris sensibus
sciamus uti, et experimenta certis legibus et ordine facere, quae
sufficient ad rem, quae inquiritur, determinandam, ut tandem ex iis
concludamus, secundum quasnam rerum aeternarum leges facta sit, et
intima eius natura nobis innotescat, ut suo loco ostendam. Hic, ut ad
propositum revertar, tantum enitar tradere, quae videntur necessaria,
ut ad cognitionem rerum aeternarum pervenire possimus, earumque
definitiones formemus conditionibus supra traditis.
104. Quod ut fiat, revocandum in memoriam id, quod supra diximus, nempe
quod, ubi mens ad aliquam cogitationem attendit, ut ipsam perpendat,
bonoque ordine ex ea deducat quae legitime sunt deducenda, si ea falsa
fuerit, falsitatem deteget ; sin autem vera, tum feliciter perget sine
ulla interruptione res veras inde deducere ; hoc, inquam, ad nostram
rem requiritur. Nam ex nullo alio fundamento cogitationes nostrae
determinari queunt.
105. Si igitur rem omnium primam investigare velimus, necesse est dari
aliquod fundamentum, quod nostras cogitationes eo dirigat. Deinde quia
methodus est ipsa cognitio reflexiva, hoc fundamentum, quod nostras
cogitationes dirigere debet, nullum aliud potest esse, quam cognitio
eius, quod formam veritatis constituit, et cognitio intellectus eiusque
proprietatum et virium. Hac enim acquisita fundamentum habebimus, a quo
nostras cogitationes deducemus, et viam, qua intellectus, prout eius
fert capacitas, pervenire poterit ad rerum aeternarum cognitionem,
habita nimirum ratione virium intellectus.
XV. De viribus intellectus eiusque proprietatibus.
106. Quod si vero ad naturam cogitationis pertineat veras formare
ideas, ut in prima parte ostensum, hic iam inquirendum, quid per vires
et potentiam intellectus intelligamus. Quoniam vero praecipua nostrae
methodi pars est, vires intellectus eiusque naturam optime intelligere,
cogimur necessario (per ea, quae in hac secunda parte methodi tradidi),
haec deducere ex ipsa cogitationis, et intellectus definitione.
107. Sed hucusque nullas regulas inveniendi definitiones habuimus, et
quia eas tradere non possumus, nisi cognita natura sive definitione
intellectus eiusque potentia, hinc sequitur, quod vel definitio
intellectus per se debet esse clara, vel nihil intelligere possumus.
Illa tamen per se absolute clara non est. Attamen quia eius
proprietates, ut omnia, quae ex intellectu habemus, clare et distincte
percipi nequeunt, nisi cognita earum natura ; ergo definitio
intellectus per se innotescet, si ad eius proprietates, quas clare et
distincte intelligimus, attendamus. Intellectus igitur proprietates hic
enumeremus easque perpendamus, deque nostris innatis instrumentis agere
incipiamus.
108. Intellectus proprietates, quas praecipue notavi et clare
intelligo, hae sunt.
I. Quod certitudinem involvat, hoc est, quod sciat res ita esse
formaliter, ut in ipso obiective continentur.
II. Quod quaedam percipiat, sive quasdam formet ideas absolute, quasdam
ex aliis. Nempe quantitatis ideam format absolute, nec ad alias
attendit cogitationes ; motus vero ideas non, nisi attendendo ad ideam
quantitatis.
III. Quas absolute format, infinitatem exprimunt ; at determinatas ex
aliis format. Ideam enim quantitatis, si eam per causam percipit, tum
per quantitatem determinat, ut cum ex motu alicuius plani corpus, ex
motu lineae vero planum, ex motu denique puncti lineam oriri percipit ;
quae quidem perceptiones non inserviunt ad intelligendam, sed tantum ad
determinandam quantitatem. Quod inde apparet, quia eas quasi ex motu
oriri concipimus, cum tamen motus non percipiatur nisi percepta
quantitate, et motum etiam ad formandam lineam in infinitum continuare
possumus, quod minime possemus facere, si non haberemus ideam infinitae
quantitatis.
IV. Ideas positivas prius format, quam negativas.
V. Res non tam sub duratione, quam sub quadam specie aeternitatis
percipit et numero infinito ; vel potius ad res percipiendas, nec ad
numerum, nec ad durationem attendit. Cum autem res imaginatur, eas sub
certo numero, determinata duratione et quantitate percipit.
VI. Ideae, quas claras et distinctas formamus, ita ex sola necessitate
nostrae naturae sequi videntur, ut absolute a sola nostra potentia
pendere videantur ; confusae autem contra. Nobis enim invitis saepe
formantur.
VII. Ideas rerum, quas intellectus ex aliis format, multis modis mens
determinare potest ; ut ad determinandum ex. gr. planum ellipseos,
fingit stylum chordae adhaerentem circa duo centra moveri, vel concipit
infinita puncta eandem semper et certam rationem ad datam aliquam
rectam lineam habentia, vel conum plano aliquo obliquo sectum, ita ut
angulus inclinationis maior sit angulo verticis coni, vel aliis
infinitis modis.
VIII. Ideae quo plus perfectionis alicuius obiecti exprimunt, eo
perfectiores sunt. Nam fabrum, qui fanum aliquod excogitavit, non ita
admiramur, ac illum, qui templum aliquod insigne excogitavit.
109. Reliqua, quae ad cogitationem referuntur, ut amor, laetitia etc.
nihil moror ; nam nec ad nostrum institutum praesens faciunt, nec etiam
possunt concipi, nisi percepto intellectu. Nam perceptione omnino
sublata ea omnia tolluntur.
110. Ideae falsae et fictae nihil positivum habent (ut abunde
ostendimus), per quod falsae aut fictae dicuntur ; sed ex solo defectu
cognitionis ut tales considerantur. Ideae ergo falsae et fictae,
quatenus tales, nihil nos de essentia cogitationis docere possunt ; sed
haec petenda ex modo recensitis proprietatibus positivis, hoc est, iam
aliquid commune statuendum est, ex quo hae proprietates necessario
sequantur, sive quo dato hae necessario dentur, et quo sublato haec
omnia tollantur.
Reliqua desiderantur.
[1].
Potuisset haec latius et distinctius demonstrari, distinguendo scilicet
divitias, quae quaeruntur vel propter se vel propter honorem vel
propter libidinem vel propter valetudinem et augmentum scientiarum et
artium. Sed hoc ad suum locum reservatur, quia huius loci non est, haec
adeo accurate inquirere.
[2]. Haec accuratius sunt demonstranda.
[3]. Haec fusius suo loco explicantur.
[4]. Nota, quod hic tantum curo enumerare scientias ad nostrum scopum
necessarias, licet ad earum seriem non attendam.
[5]. Finis in scientiis est unicus, ad quem omnes sunt dirigendae.
[6]. Hoc cum fit, nihil de causa intelligimus praeter id, quod in
effectu consideramus. Quod satis apparet ex eo, quod tum causa non nisi
generalissimis terminis explicetur, nempe his : ergo datur aliquid ;
ergo datur aliqua potentia etc. ; vel etiam ex eo, quod ipsam negative
exprimant : ergo non est hoc vel illud etc. In secundo casu aliquid
causae tribuitur propter effectum, quod clare concipitur, ut in exemplo
ostendemus ; verum nihil praeter propria ; non vero rei essentia
particularis.
[7]. Ex hoc exemplo clare videre id est, quod modo notavi. Nam pr illam
unionem nihil intelligimus praeter sensationem ipsam, effectus
scilicet, ex quo causam, de qua nihil intelligimus, concludebamus.
[8]. Talis conclusio quamvis certa sit, non tamen satis tuta est, nisi
maxime caventibus. Nam nisi optime caveant sibi, in errores statim
incident. Ubi enim res ita abstracte concipiunt, non autem per veram
essentiam, statim ab imaginatione confunduntur. Nam id, quod in se unum
est, multiplex esse imaginantur homines. Nam iis, quae abstracte,
seorsim et confuse concipiunt, nomina imponunt, quae ab ipsis ad alia
magis familiaria significandum usurpantur ; quo fit, ut haec
imaginentur eodem modo ac eas res imaginari solent, quibus primum haec
nomina imposuerunt.
[9]. Hic aliquanto prolixius agam de experientia, et empiricorum et
recentium philosophorum procedendi methodum examinabo.
[10]. Per vim nativam intelligo illud, quod in nobis a causis externis
non causatur, quodque postea in mea philosophia explicabimus.
[11]. Hic vocantur opera ; in mea philosophia quid sint explicabitur.
[12]. Nota, quod hic non tantum curabimus ostendere id, quod modo dixi,
sed etiam nos hucusque recte processisse, et simul alia scitu valde
necessaria.
[13]. Nota, quod hic non inquirimus, quomodo prima essentia obiectiva
nobis innata sit. Nam id pertinet ad investigationem naturae, ubi haec
fusius explicantur, et simul ostenditur, quod praeter ideam nulla datur
affirmatio, neque negatio, neque ulla voluntas.
[14]. Quid quarere in anima sit, explicatur in mea philosophia.
[15]. Commercium habere cum aliis rebus est produci ab aliis aut alia
producere.
[16]. Sicut etiam hic non dubitamus de nostra veritate.
[17]. Vide ulterius id, quod de hypothesibus notabimus, quae a nobis
clare intelliguntur ; sed in eo est fictio, quod dicamus, eas tales in
corporibus coelestibus existere.
[18]. Quia res, modo ea intelligatur, se ipsam manifestat, ideo tantum
egemus exemplo sine alia demonstratione. Idemque erit huius
contradictoria, quae ut appareat esse falsa, tantum opus recenseri, uti
statim apparebit, cum de fictione circa essentiam loquemur.
[19]. Nota, quamvis multi dicant se dubitare, an Deus existat, illos
tamen nihil praeter nomen habere, vel aliquid fingere, quod Deum vocant
: id quod cum Dei natura non convenit, ut postea suo loco ostendam.
[20]. Statim etiam ostendam, quod nulla fictio versetur circa aeternas
veritates. Per aeternam veritatem talem intelligo, quae, si est
affirmativa, nunquam poterit esse negativa. Sic prima, et aeterna
veritas est, Deum esse, non autem est aeterna veritas, Adamum cogitare.
Chimaeram non esse, est aeterna veritas, non autem, Adamum non cogitare.
[21]. Postea cum de fictione, quae versatur circa essentias, loquemur,
clare apparebit, quod fictio nunquam aliquid novi faci, aut menti
praebet ; sed quod tantum ea, quae sunt in cerebro aut in imaginatione,
revocantur ad memoriam, et quod confuse ad omnia simul mens attendit.
Revocantur ex. gr. in memoriam loquela et arbor ; et cum mens confuse
attendit sine distinctione, putat arborem loqui, Idem de existentia
intelligitur, praesertim, uti diximus cum adeo generaliter, ac ens
concipitur ; quia tum facile applicatur omnibus, quae simu in memoria
occurrunt. Quod notatu valde dignum est.
[22]. Idem etiam de hypothesibus intelligendum, quae fiunt ad certos
motus explicandum, qui conveniunt cum coelorum phaenomenis, nisi quod
ex iis, si motibus coelestibus applicentur, naturam coelorum
concludant, quae tamen alia potest esse, praesertim cum ad explicandum
tales motus multae aliae causae possint concipi.
[23]. Saepe contingit, hominem hanc vocem anima ad suam memoriam
revocare, et simul aliquam corpoream imaginem formare. Cum vero haec
duo simul repraesentantur, facile putat se imaginari et fingere animam
corpoream ; quia nomen a re ipsa non distinguit. Hic postulo, ut
lectores non sint praecipites ad hoc refutandum, quod, ut spero, non
facient, modo ad exempla quam accurate attendant, et simul ad ea, quae
sequuntur.
[24]. Quamvis hoc experientia videar concludere (et quis dicat id nil
esse), quia deficit demonstratio, eam, si quis desiderat, sic habeat.
Cum in natura nihil possit dari, quod eius leges oppugnet, sed cum
omnia secundum certas eius leges fiant, ut certos certis legibus suos
producant effectus irrefragabili concatenatione, hinc sequitur, quod
anima, ubi rem vere concipit, perget obiective eosdem effectus formare.
Vide infra, ubi de idea falsa loquor.
[25]. Quod fictio in se spectata non multum differat a somnio, nisi
quod in somniis non offerantur causae, quae vigilantibus ope sensuum
offeruntur, ex quibus colligunt illa repraesentamina illo tempore non
repraesentari a rebus extra se constitutis. Error autem, ut statim
apparebit, est vigilando somniare, et si sit admodum manifestus,
delirium vocatur.
[26]. Haec non sunt attributa Dei, quae ostendunt ipsius essentiam, ut
in philosophia ostendam.
[27]. Hoc supra iam demonstratum est. Si enim tale ens non existeret,
nunquam posset produci ; adeoque mens plus posset intelligere, quam
natura praestare, quod supra falsum esse constitit.
[28]. Id est, scit sensus aliquando se decepisse. Sed hoc tantum
confuse scit ; nam nescit quomodo sensus fallant.
[29]. Si vero duratio sit indeterminata, memoria eius rei est
imperfecta, quod quisque etiam videtur a natura didicisse. Saepe enim,
ut alicui melius credamus in eo, quod dicit, rogamus, quando et ubi id
contigerit. Quamvis etiam ideae ipsae suam habeant durationem in mente,
tamen cum assueti simus durationem determinare ope alicuius mensurae
motus, quod etiam ope imaginationis fit, ideo nullam adhuc memoriam
observamus, quae sit purae mentis.
[30]. Praecipua huius partis regula est, ut ex prima parte sequitur,
recensere omnes ideas, quas ex puro intellectu in nobis invenimus, ut
eae ab iis, quas imaginamur, distinguantur ; quod ex proprietatibus
uniuscuiusque, nempe imaginationis et intellectionis, erit eliciendum.
[31]. Nota, quod hinc appareat nihil nos de natura posse intelligere,
quin simul cognitionem primae causae sive Dei ampliorem reddamus.